# De Essentia Divinitatis [Incertus] 1.200-221

Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus], 1.200 to 1.221. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/1.200
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/1.200

Videre Dei, est acta bona approbare: sicut illud est ill Genesi, Vidit Deus cuncta quæ fecerat, et erant valde bona ( Gen. I, 51); id est, intelligentibus bona esse demonstravit. Alitur videre Dei, est mala hominum sciendo reprobare, sicut est illud in Isaia propheta. Et vidit Dominus, et apparuit malum in oculis ejus (Isai. LIX, 15). hem aliter videre Dei, est nos videntes, id est, scientes facere: ut est illud in Psalmo, Proba me, Domine, et scito cor meum, interroga me, et cognosce semitas meas, et vide si via iniquitalis in me est, etc. (Psal. CXXXVIII, 23). Modus iste locutionis et in libro beati Job similiter reperitur, ubi de sapientia Dei Patris, postquam plurima et insignia locutus est de Deo Patre, adjecit: Tunc vidit illam, et narravit et investigavit et præparavit (Job XXVIII, 27); id est, videntes fecit atque prædicantes et investigantes alque aliis nuntiantes. Cognoscere Dei, est cognoscentes facere, sicut ait ipse ad Abraham, Nunc cognovi quod timeas Deum (Gen. xxn, 12). Neque enim ille ex tempore novit, qui scit omnia antequam fiant: sed cognoscere dicitur Deus cognoscentes facere, ut qui prius de se quales essent incogniti erant, per ejus interrogationem, id est, probationem sibimetipsis manifesti fierent. Tale cat et illud iu lege Moysi de populo Israelitico, Ut tentem, inquit, eos, utrum custodiant mandata mea, an non (Deut. XIII, 3). Nescire Dei, est quosdam reprobos reprobare: sicut est illud in Evangelio, Nescio vosunde sitis, recedite a me, omnes qui operamini iniquitatem (Luc xm, 27; Psal. VI, 9). Zelare Uicilur Deus, cum creaturam suam qu:un non vult perire, rpc castigat, corripit atque flagellat, et flagellando ad se reducit. Vel certe zelare Dens dicitur, cum nullum peccatum impunitum vult relinquere. Justus eniin est, cL ideo omnis injustitia exscerabilis est illi, quam, ut dictum est, impunitam uullo modo patitur.

---

Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp734/tmp734/tmp734.tmp734.opp-lat1.xml.
