# De Essentia Divinitatis [Incertus] 1.26-43

Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus], 1.26 to 1.43. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/1.26
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/1.26

Extra omnia est, sed non exclusus: intra omnia est, sed non inclusus. Immutabilis est, quia ab co quod est mutari omnino non potest, ipso dicente per Malachiam prophetam, Ego Dominus et non mutor (Malach. III, 6). Ideo autcm Deus immutabilis dicitur, quia in natura cjus, ira, furor, pænitentia, oblivio, rccordatio, et alia his similia, nullo modo accidunt. Simplex enim natura est, et immutabilis atque in.. perturbata; neque aliud est ipse, et aliud quod habet; sed ipsum est quod hahet et quod est. Immortalis est, quia mori nullo modo potest, Apostolo hoc attestante atque dicente, Qui sotus habet immortalitatem, lucem habitans inaccessibilem. quem nullus hominum vidit, sed nec videre potest (I Tim. VI, 16). Ubicumque autem sacra Scriptum sparsim per divinos Libros, in Deo motus animæ seu humana membra describit, id est, caput, capillos, oculos, palpebras, anres, nares, os, labia, linguam, cor, imaginem, uterum, manus, dexleram, sinistram, digitos seu digitum, brachium, alas, scapulas, posteriora, pedes; item motus animae, iram, furorem, oblivioncm, rccordationem, poenitentiam, ct alia his similia: nou carnaliter juxta historiam a recte intelligentibus sentienda sunt, sicut a Judæis ct a plerisque haereticis carnaliter sapientibus, qui Deum corporeum atque localem opinantur; sed spiritualitcr omnia de eo intelligenda et confitenda sunt. Si quis autem in Deo humana membra, seu motus animæ more humano inesse credit, procul dubio in corde suo idola fabricat. Igitur, ut dictum est, figuraliter in Deo caput cum tegimus, ipsam essentiam divinitatis ejus, quæ omnia præcedit, et cui universa subjecta suut, intelligere debemus. Capillos vero capitis ejus, sanctos Angelos seu universos electos typice accipi oportet. De quo sacramento in libro Danielis prophetæ scriptum est, Aspiciebam donec throni positi sunt, et Antiquus dierum sedit: vestimentum ejus quasi nix candida et capilli capitis ejus quasi lana munda (Dan.

---

Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp734/tmp734/tmp734.tmp734.opp-lat1.xml.
