Latin
1.44 to 1.65
Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus] 1.44-65
Unproofread scanNot analysed yet
VII, 9). Hoc enim significat per vestimentum ejus candidum, quod et per capillos capitis ejus, sancios videlicet Angelos et multitudinem sanctorum dealbatorum. Vel certe ideo capitii ejus lame mundæ comparantur, ut per hoc Antiquus dierum esse credatur. Oculos habere dicitur Dens, pro eoquod omnia videt, et nihil cum latet, in cujus conspectu, ut ait Apostolus, nulla creatura invisibilis est. Omnia enim nudu et aperta sunt MMM ejus (Bebr. IV, 13). Aliter vcro oculi Domini respectus gratiæ ejus intelliguntur, ut est illul in Psalmo, Oculi Domini super justos (Psal. XXXIII, 16). Item aliter oculi Domini, præcepta cjus per quæ nobis lumen scientiæ subministratur, mystice accipiuntur: ut est illud in Psalmo. Præceptum Domini /ucidum, illuminans oculos (Psal. XVIII,9). Palpebræ Domini, occulta atque incomprehensibilia judicia ejus, sive spiritualis in divinis Libris locutio ejus innuitur: de quibus occullis atque incomprehensibilibus sacramentis atque judiciis in Psalmo scriptuin est, Palpebræ ejus interrogant filios hominum (Psal. x, 5), id est, probant. Aurcs habere dicitur Deus propter quod omnia audit, et nihil illum sub silentio latet: de quo in libro Sapientiæ scripium est, Auris zcli audit omnia, et tumultus murmurationum non abscondetur (Sap. i, 10). Nares Dei, inspiratio ejus in corda (idclium: ut est illud in libro Regum, Ascendit fumus de naribus ejus (II Reg. XII, 9), id est, lacrymosa compunctio pænitentiæ per inspirationem illius. Facies Dei, cognitio divinitatis ejus ad homines: de qua cognitione in Psalmo scriptum est, Ostende nobis, Domine, faciem tuam, et salvi erimus (Psal. LXXIX, 4); I hoc est, da nobis cognitionem tuam: qn:e cognitio per Filium hominibus innotuit ipso dicente in Evangelio, Nemo novit Patrem nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare (Matth. xi, 27). Aliter vcro facies Dei significat invisibilem essentiam divinitatis Filii Dei: de qua ipse Dominus ad Moysen per Angelum respondens ait, Posteriora mea videbis;