# De Essentia Divinitatis [Incertus] 1.66-92

Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus], 1.66 to 1.92. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/1.66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/1.66

faciem autem meam videre non poteris (Exod. XXXIII, 23); ac si die ceret, Incarnationem meam videbis in novissimis diebus, divinitatem autem meam videre non poteris. Os Dei, Filius Dei Patris, id est, Christus Dominus: de quo Isaias propheta ex persona Judæorum effatus ait, Quia os ejus ad iracundiam provocavimus (Thren. I, 18). Aliter vero os Domini, sermo cius sive jussio accipitur: de quo sermone Domini praedictus propheta ait, Os Domini loculum est (Isai. LVIII, 14); hoc est, Yerhum Dei. Patris filius, per quod omnia facta sunt: de duo in Psalmo, Verbo Domini cæli firmati sunt (Psal. XXXII, 6). Et alibi, Misit Verbum suum, et sanavit eos (Psal. CVI, 20). Et in Evangelio, In prineipio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I. 1). Lingua l)ei mystice signilicat Spirilum sancium, per quem Deus Pater secretrum suum hominibus manifestavit: unde in Psalmo, Lingua mea calamus scribae velociter scribentis (Psal. XLIV, 2). Lania Domini, utriusque Testamenti consonantia intelliguntur: de quibus duobus Testamentis in Proverbiis scriptum est, Divinatio in labiis ejus, in judicio non erravit os ejus Pron. xvi, 10). Brachia Dei Patris, Filius ejus et Spiritus sanctus intelliguntur: sicut est illud in Isaia propheta, Et brachia mea populos judicabunt (Isai. LI, 5). Brachium Dei Patris singulariter, Filius ejus accipitur: de quo Jeremias prophela ad ipsum art, Et nunc, DoMune Deus, qui eduxisti populum tuum de terra Ægypti in manu forti et brachio extento ( Jerem. XXXII, 21). Idcirco autem Filius Dei Patris, brachium ejus dicitur, quia omnis creatura electa alt ipso continetur. Dextera Dei Patris, idem unigenitus Filius accipilur: de quo in Psalmo ex persona hominis assumpti, Dextera, inquit, Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Psal. CXVII, 16). Aliter autem dextera Domini gloriam Patris significat, id est, æternam beatitudinem: de qua in Psalmo ex persona Patris ad Filium, Sede a dextris meis (Psal.

---

Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp734/tmp734/tmp734.tmp734.opp-lat1.xml.
