# De Essentia Divinitatis [Incertus] 1.93-114

Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus], 1.93 to 1.114. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/1.93
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/1.93

CIX, i). Dicitur autem et dextera Dei omnis electa creatura in cælo et in terra, sicut et pcr sinistram cjus intelligitur reproba creatura. id est, dæmones et omnes impii qui ad lævam positi æterna supplicia sustinebunt. Manus Dei Patris, Filius Dei accipitur, pro eo qnod per ipsum omnia facta suut: sicut est illud in Isaia propheta, Omnia hæc manus mea fecit (Isai. LXVI, 2)), et facta sunt omnia. Aliter vero manus Dei potestas ejus intelligitur: de qua potestate in libro Jeremiæ scriptum est, Sicut lutum in manu figuli, ita vos in manu mea, do. mus Israel (Jerem. XVIII, 6). Item manus Dei flagcllum accipitur: de cujus percussione in Sophonia propheta scriptum cst, Extendam manum meam super Judam et super habitantes Jerusalem, ct disperdam de loco hoc reliquias Baal, etc. (Sophon. I, 4). Pro qua Domini percussione bcaius Job de semetipso ait, Manus Domini tetigit me (Job xix 21). Digitus Dei singulariter, Spiritus sanctus accipitur, a quo Spiritu sancto Lex in duabus taluilis lapidcis in monte Sina scripta narratur. Ipse enim scripsit qui seribenda dictavit, id est, Spiritus sanctus, de quo Spiritu sancto Dominus in Evangelio, Si ego, inquit, in digiio Dei ejicio dæmonia (Luc. XI, 20). Quod alius evangelista aperte decltrans ait, Si ego in Spiritu Dei ejicio datmonia ( Matth. XII, 28). Sicut enim digitus cum manu vel brachio, manus vero vel brachium cum corpore unum sunt in natura; ita Pater et Filius et Spiritus sanctus tres quidem sunt personae, una autem substantia divinitatis. Digiti Dei pluraliter, sancti intelliguntur Prophetae, per quos Spiritus sanctus libros Lcgis ac Prophetarum sua inspiralione descripsit: de quibus in Psalmo scriptum est, Videbo cælos tuos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4). Percælos enim, libros Legis et Prophetarum;

---

Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp734/tmp734/tmp734.tmp734.opp-lat1.xml.
