# De Essentia Divinitatis [Incertus] 2.22-30

Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus], 2.22 to 2.30. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/2.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-essentia-divinitatis-incertus/2.22

Sed quia Filius Dei qui in substantia divinitatis cum Patre unum est, ob reparationem humani generis quod in Adam lapsum fuerat, prope finem mundi in uterum Mariæ virginis illapsus, veram carnem ex ejus substantia creavit, atque in singularitate persona. suæ ita univit, ut Deus pariter esset et homo; simplici vero persona, ut dictum est, gemina vero substautia ex eadem virgine incorrupto pudore nasceretur; ut qui erat et cal in divinitate verus Deus ex vero Patre genitus invisibilis, incorporcus atque incomprehensibilis sicut et Pater, ipse esset et verus homo visibilis, corporeus, et circumscriptus; atque idem ipse, non alius Deus et alius homo, sed Deus ct homo, unus Christus Dei Filius, passus pro salute nostra, in sola carne mortuus et sepultus, in eadem carne in qua etiam die tertio per virtutem divinitatis suæ de sepulcro resurgens, ascendit in coelum, et sedet ad dexteram Patris: quem inde venturum ad judicandum vivos et mortuos iu eadem carne in qua ascendit, sed glorificata, universalis exspectat Ecclesia, quemadmodum in Symbolo universi decantant fideles; idcirco eumdem Dei Filium secundum substantiam divinitatis suæ invisibilem et incorporeum et immortalem atque incircumscriptum, sicut et Patrem et Spiritum sanctum credere et confileri oportet: juxta humanitatem vero visibilem, corporeum, localem atque omnia membra humana veraciter habentem credere convenit ct confiteri. Quoniam sicut eumdem Dei Filium et redcmptorem nostrum secundum divinitatem invisibilem et incorporeum, sicut et Patrem et Spiritum sanctum non credere impium est: ita eumdem Dei Filium in homine assumpto, visihilcm et corporeum atque localem post resurrectionem non credere et profiteri, profanum est. Illud auteni quod in Genesi scriptum est, dicente Deo Patre ad Filium, Faciamus hominem ad imaginem et simililudinem nostram (Gcn. i, 26): non ita accipiendum est quasi Deus corporeus sit, et membrorum lineamentis compositus, ad quam compositionem corpoream exteriorem hominem nostrum, numanum videlicet corpus, veluti ad similitudinem suam fecerit;

---

Augustine, De Essentia Divinitatis [Incertus], ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/tmp734/tmp734/tmp734.tmp734.opp-lat1.xml.
