# De Fide et Operibus 25.13-23

Augustine, De Fide et Operibus, 25.13 to 25.23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-et-operibus/25.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-et-operibus/25.13

propter fundamentum enim quod in eo baptismate ponitur, licet per ignem, salui erunt. illud quoque non uideo, cur dominus dixerit: si uis uenire ad uitam, serua mandata, et commemorauit ea, quae ad bonos mores pertinent, si etiam his non seruatis ad uitam ueniri potest per solam fidem, quae sine operibus mortua est. illud deinde quomodo uerum erit, quod eis, quos ad sinistram positurus est, dicet: ite in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis eius? quibus non increpitat, quia in eum non crediderunt, sed quia bona opera non fecerunt. nam profecto ne sibi quisquam de fide, quae sine operibus mortua est, uitam promittat aeternam, propterea omnes gentes segregaturum se dixit, quae permixtae eisdem pastoribus utebantur, ut adpareat eos illi dicturos: domine, quando te uidimus illa et illa patientem, et non ministrauimus tibi? qui in eum crediderant, sed bona operari non curauerant, tamquam de ipsa fide mortua ad uitam perueniretur aeternam. an forte ibunt in ignem aeternum, qui opera misericordiae non fecerunt, et non ibunt, qui aliena rapuerunt uel corrumpendo in se templum dei in se ipsos inmisericordes fuerunt? quasi opera misericordiae prosint aliquid sine dilectione dicente apostolo: si distribuam omnia mea pauperibus, caritatem autem non habeam, nihil mihi prodest, aut diligat quisquam proximum sicut se ipsum, qui non diligit se ipsum. qui enim diligit, inquit, iniquitatem, odit animam suam. neque illud hic dici poterit, in quo nonnulli se ipsos seducunt [dicentes], ignem aeternum dictum, non ipsam poenam aeternam. per ignem quippe, qui aeternus erit, transituros arbitrantur eos quibus propter fidem mortuam per ignem promittunt salutem, ut uidelicet ipse ignis aeternus sit, conbustio uero eorum, hoc est operatio ignis, non sit in eos aeterna, cum et hoc praeuidens dominus tamquam dominus sententiam suam ita concluserit dicens: sic ibunt illi in conbustionem aeternam, iusti autem in uitam aeternam.

---

Augustine, De Fide et Operibus, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat1.xml.
