# de Fide et Symbolo 1.13-16

Augustine, de Fide et Symbolo, 1.13 to 1.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-et-symbolo/1.13

Caput VII 14. Sessio ad dexteram Patris. Credimus etiam: quod sedet ad dexteram Patris. Nec ideo tamen quasi humana formacircumscriptum esse Deum Patrem arbitrandum est, ut de illo cogitantibus dextrum aut sinistrum latus animo ocurrat; aut idipsum quod sedere Pater dicitur, flexis politibus fieri putandum est, ne in illud incidamus sacrilegium, in quo exsecratur Apostolus wos qui commutaverunt gloriam incorruptibilis Dei in similitudinem corruptibilis hominis (Rom. 1,23). Tale enim simulacrum Deo nefas est christiano in templo colloocare; multo magis in corde nefarium est, ubi vere est templum Dei, si a terrena cupiditate atque errore mundetur. Ad dexteram ergo intelligendum est sic dictum esse, in summa beatitudine, ubi iustitia et pax et gaudium est: sicut ad sinistram haedi constituuntur (Matth. 25,33), id est in miseria, propter iniquitates, labores atque cruciatus. Sedere ergo quod dicitur Deus, non membrorum positionem, sed iudiciariam significat potestatem, qua illa maiestas nunquam caret, semper digna dignis tribuendo; quamvis in extremo iudicio multo manifestius inter homines unigeniti Filii Dei iudicis vivorum atque mortuorum claritas indubitata futura sit. Caput VIII 15. Adventus ad iudiciam. Credimus etiam inde venturum convenientissimo tempore, et iudicaturum vivos et mortuos. Sive istis nominibus iusti et peccatores significentur; sive quod tunc ante mortem in terris inventurus est appelati sint vivi, mortui vero qui in eius adventu resurrecturi sunt: haec dispensatio temporalia, non tantum est, sicut illa generatio secundum Deum; sed etiam fuit, et erit. Nam fuit Dominus noster in terris, et nunc est in coelo, et erit in claritate iudex vivorum atque mortuorum. Ita enim veniat, sicut ascondit, secundum auctoritatem quae in Actibus Apostolorum continetur (Act. 1,11). Ex hac itaque temporali despensatione loquitur in Apocalypsi, ubi scriptum est: Haec dicit qui est, et qui fuit, et qui venturus est (Apoc. 1,8).

---

Augustine, de Fide et Symbolo. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/augustine/fide.shtml.
