# de Fide et Symbolo 1.9-12

Augustine, de Fide et Symbolo, 1.9 to 1.12. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-et-symbolo/1.9

Caput V 11. Passio Christi et sepultura. Resurrectio Christi. Sed parva erat pro nobis Domini nostri humilitas in nascendo: accessit etiam ut mori pro mortalibus dignaretur. Humiliavit enim se, factus subditus usque ad mortem, mortem autem crucis (Phillip. 2,8); ne quisquam nostrum etiamsi mortem possed non timere, aliquod genus mortis, quod homines ignominiosissimum arbitrantur, horreret. Credimus itaque in eum qui sub Pontio Pilato crucifixus est, et sepultus. Addendum enim erat iudicis nomen, propter temporum cognitionem. Sepultura vero illa cum creditur, fit recordatio novi monumenti, quod resurrecturo ad vitae novitatem praeberet testimonium, sicut nascituro uterus virginalis. Nam sicut in illo monumento nullus alius mortuus sepultus est (Ioan. 19,41), nec ante, nec postea; sic in illo utero nec ante, nec postea, quidquam mortale conceptum est. 12. Credimus etiam illum tertio die resurrexisse a mortuis, primogenitum consecuturis fratribus, quos in adoptionem filiorum Dei vocavit (Ephes. 1,5), quos comparticipes et cohaerendes suos esse dignatus est. Caput VI 13. Ascensus in coelum. Credimus in coelum ascendisse, quem beatitudinis locum etiam nobis promisit, dicens, Erunt sicut Angeli in coelis (Matth. 22,30), in illa civitate, quae est mater omnium nostrum Ierusalem aeterna in coelis (Galat. 4,26). Solet autem quosdam offendere vel impios Gentiles vel haereticos, quod credamus assumptum terrenum corpus in coelum. Sed Gentiles plerumque philosophorum argumentis nobiscum ahere student, ut dicant terrenum aliquid in coelo esse non posse. Nostras enim Scripturas non noverunt, nec sciunt quomodo dictum sit, Seminatur corpus animale, surgit corpus spirituale. Non enim ita dictum est, quasi corpus vertatur in spiritum, et spiritus fiat; quia et nunc corpus nostrum quod animale dicitur, non in animam versum est et anima factum. Sed spirituale corpus intelligitur, quod ita spiritui subditum est, ut coelesti habitationi conveniat, omni fragilitate ac labe terrena in coelestem puritatem et stabilitatem mutata atque conversa. Haec est immutatio, de qua item dicit Apostolus: Omnes resurgemus, sed non omnes immutabimur. Quam immutationem non in deterius, sed in melius fieri docet idem, cum dicit, Et nos immutabimur (1Cor 15,44.51.52). Sed ubi et quomodo sit in coelo corpus Dominicum, curiosissimum et supervacaneum est quaerere; tantummodo incoelo esse credendum est. Non enim est fragilitatis nostrae coelorum secreta discutere, sed est nostrae fidei de Dominici corporis dignitate sublimia et honesta sentire.

---

Augustine, de Fide et Symbolo. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/augustine/fide.shtml.
