# De Fide Rerum Quae Non Videntur 3

Augustine, De Fide Rerum Quae Non Videntur, in quo demonstratur DOS in christiana religione, non culpabili temeritate, sed …. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur/3
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur/3

Sed dicis, ideo te credere amico, cujus videro cor non potes, quia in tuis tentationibus eum probasti, et cujusmodi animum erga te haberet in tuis periculis, ubi te non deseruit, cognovisti. Numquid ergo, ut amicorum probetur erga nos charitas. videtur tibi nostra optanda calamitas? Nec quisquam crit ex amicis certissimis felix, nisi fuerit adversis rcbus infelix: ut videlicet explorato alterius amore non fruatur, nisi suo dolore vel timore crucietur. Et quomodo in habendis veris amicis optari ea, non potius timeri, felicitas potest, quam probare nisi infelicitas non potest? Et tamen verum est haberi posse amicum etiam in rebus prosperis, probari autem certius in rebus adversis. CAPUT II. — Fide de rebus humanis sublata, qnam horrenda confusio sequeretur. Sed utique ut eum probes, pcricuiis tuis nec te committeres, nisi crederes: ac pcr hoc cum te committis ut probes, credis antequam probes. Certe enim si rebus non visis credere non debemus, quandoquidem et nondum certius probatis amicorum cordibus eredimus 1; et cum ea malis nostris bona probaverimus, etiam tunc eorum erga nes benevolentiam credimus potius, quam videmus: nisi quia tanta fides est, ut non incongruenter quibusdam oculis ejus nos judicemus videre quod credimus; cum propterea credere debeamus, quia videre non possumus.

---

Augustine, De Fide Rerum Quae Non Videntur, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041a/stoa0040.stoa041a.opp-lat1.xml.
