# De Fide Rerum Quae Non Videntur 5.1-19

Augustine, De Fide Rerum Quae Non Videntur, 5.1 to 5.19. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur/5.1

Sed amici hominis, inquies, erga me benevolentiam quanquam vidcre non possum, multis tamen iudiciis indagare possum: vos autem quæ vultis ut non visa credamus, nullis indiciis potestis ostendere. Interim non parum est, quod fateris quorumdam indiciorum perspicuitate res aliquas, etiam quæ non videntur, credi oportere: etiam sic enim constat, non omnia quæ non videntur, non esse credenda; jacetque Hlud abjectum atque convictum, quod dicitur, ea quae non videmus, non debere nos credere. Multum autem falluntur qui putant nos sine ullis de Christo indiciis credere in Christum. Nam quæ sunt indicia clariora, quam ea quae nunc videmus pncdicta et impleta? Proinde qui putatis nulia esse indicia eur de Christo credere debeatis quae non vidi. stis1, attendite quae videtis. Ipsa vos Eeclesia ore maternae dilectionis alloquitur: Ego, quam miramini per universum mundum fructifieantem atque erescentem, qualetn ine conspicitis aliquando non fui. Sed, In semine tuo benedicentur omnes gentes (Cen. XXII, 18). Quando Deus Ahrahae benedicebat, me promittebat: pcr omnes enim gentes in Christi benedictione diifuud ar. Semen Abrahæ Christum succedentium generationum ordo testatur. Quod ut breviter colligam, Abraham genuit Isaac, Isaac genuit Jacob, Jacob gcnuit duodecim filios, ex quibus orUM est populus Israel. Jacob quippe ipse appellatus est Israel. In his duodecim filiis genuit Judam, undo nomen est Judxorum, ex quibus nata est virgo Maria, quæ peperit Christum. Et ecce in Christo, id est in semine Abrahae, benedici omnes gentes videtis et stupetis; et adhuc in eum credere timetis, in quem non credere potius timere debuistis! An credere dubitatis vel rccusatis virginis partum, cum magis credere debeatis, sic decuisse nasci hominem Deum? Et hoc namque accipite per prophetam fnissc prædictum: Ecce virgo accipiet in utero, et pariet filium, et vocabunt omen ejus Emmanuel, quod est interpretatum, Nobiscum Deus (Isai.

---

Augustine, De Fide Rerum Quae Non Videntur, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041a/stoa0040.stoa041a.opp-lat1.xml.
