Latin
in quo demonstratur DOS in christiana religione, non culpabili temeritate, sed …
Augustine, De Fide Rerum Quae Non Videntur 6
Unproofread scanNot analysed yet
Si hanc rcgiuam non videtis, jam eliam regia prole fecundam. Si non videl iMpletum quod audivit fsse promissum, cui dictum est, Audi, filia, et vide. Si non reliquit ritus pristinos mundi, cui dictum cst, Obliviscere populum tuum, et domum patris tui. Si non ubique Christum Dominum conliletur, cui dictum est, Concupivit rex speciem tuam, quia ipse est Dominus Deus tuus. Si non videt civitates gentium Christo preccs fundere, et munera offerre, de quo illi dictum est, Adorabunt eum filiæ Tyri in muneribus. Si non cHam superbia deponitur divitum, et ab Ecclesia deprecantur auxilium, cui dictum esi, Vultum tuum deprecabuntur omnes divites plebis. Si non agnoscit filiam regis, cui dicere jussa est, Pater noster, qui es in cælis (Matth. vi, 9); ct in sanctis suis in interiore homine rcnovatur de die ill diem (II Cur. IV, 10), de qua dictum est, Omnis gloria ejus filiæ regis intrinsecus: quamvis et oculos extrancorum fulgentes (a) fama prædicatorum suorum in diversitate linguarum velut in limbriis:urNis et vestis varietate perstringat. Si non posteaquam diffamatur in quocumque loco odore bono ejus, etiam consecrandæ virgines adducuntur ad Christum, de quo dicitur, et cui dicitur, Adducentur regi virgines post eam, proximæ ejus adducentur tibi. Et ne quasi captivæ in aliquem velut carcerem viderentur adduci, Adducentur, idquit, in lætitia et exsultatione, adducentur in templum regis. Si non parit filios, ex quibus habeat tanquam patres, quos constituat sibi ubique rectores, cui dicitur, Pro patribus tuis nati sunt tibi filii, constitues eoa principes super omnem terram: quorum se orationibus mater ct praelata et subjecta commendat; uude subjunctum est, Memores erunt nominis tui, in omm geueratione et generatione. Si non propter eorumdem patrum pr:edicationem, in qua nominis ejus sine intermissione meminerunt, tam magnæ in ea multitudines congregantur, cique laudem gratiæ sine fine linguis propriis confitentur, cui dicitur, Propterea populi confitebuntur tibi in sæculum, et in sæculum sæculi. CAPUT IV. —Ad credenda qum noM vidimus movere debent quæ nunc impleta conspicimus. Si non ista ita demonstrantur esse perspicua, ut non inveniant oculi inimicorum in quam partem avertantur, uhi non eadem perspicuitate feriantur, ut ex ea fateri manifeste I cogantur: merito fortasse dicitis quod nulla vobis ostendantur indicia, quibus visis credatis cHam illa qu:c non videtis. Si vero hæc quæ videtis, et longe ante praedicta suut, et tanta manifestatione complentur; si se ipsa veritas et præcedentibus vobis et consequentibus declarat effectibus, o reliquiæ infidelitatis, ut credatis quae non videtis, iis erubescite quævidetis!