# De Fide Rerum Quae Non Videntur 7.1-16

Augustine, De Fide Rerum Quae Non Videntur, 7.1 to 7.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur/7.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-rerum-quae-non-videntur/7.1

Me attendite, vobis dicit Ecclesia; me altendite, quant viditis etiamsi videre nolitis. Qui enim temporibus illis in judæa terra fideles fuerint, ex virgine nativitatem mirabilem, ae passionem, resurrectionem, ascensionem Christi, omnia divina dicta ejus et facta præsentes præsentia didicerunt. Hæc vos non vidistis, propterea credere recusatis. Ergo hæc aspicile, in hæc intendite, hæc quæ cernitis cogitate, qiæ vobis non præterita narrantur, nec futura pranontiantur, sed præsentia demonstrantur. An vobis inane vel leve videtur, et nullum vel par. vuIt putatis esse miraculum divinum, quod in nomine unius crucifixi universum genus currit humanum? Non vidistis quod prædictum et impletum est de humana Christi nativitate, Eece virgo in utero accipiet, et pariet filium: sed videtis quod prædictum et impletum est ad Abraham Dei verbum, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Non vidistis quod de mirabilibus Christi prædictum est, Venite, et videre opera Domini, quæ posuit prodigia super terram (Psal. XLV, 9): sed videtis quod prædictum est, Dominus dixit ad mc, Filius meus es tu, ego hodie genui te: postula a me, et dabo tibi gentes hæreditatem tun, et possessionem tuam terminos terræ (Psal II, 7 et 8 ). Non vidistis qKMI prædictum est et impletum de passione Christi, Foderunt manus meas et pedea meos, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me; diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem: sed videtis quod in codem psalmo prædictum est, et nunc apparet impletum, Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terræ, et adorabunt in conspectu ejus universæ patriæ gentium; quoniam Domini est regnum, et ipse dominabitnr gentium (Psal. xx,, 17-19, is, 29). Non vidistis quod de resurrectione Christi prædictum atque completum est, loquente Psalmo ex persona ejus prius de traditore et pcrsccutoribus ejus: Egrediebantur foras, et loquebantur simul in unum;

---

Augustine, De Fide Rerum Quae Non Videntur, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041a/stoa0040.stoa041a.opp-lat1.xml.
