# De Fide. Spe Et Charitate 1

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/1

CAPUT PRIMUM. — i. Sapientiæ veræ donum exoptat Laurentio. Dici non potest, dilectissime fili Laurenti, quantum tua eruditione delecter, quamque te cupiam esse sapientem: non ex eorum numero dequi* bus dicitur, Ubi sapiens? ubi scriba i ubi conquisitor ItUjus sæculi? Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi ( I Cor. t, 20)? sed ex eorum de quibus scriptum est, Multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum ( Sap. VI 26); et quales vult Apostolus Heri, quibus dicit, Volo autem vos sapientes quidem esse in bono, simplices autem in malo (Rom. xvi, 19). [ Sicut autem nemo a se ipso esse potest; ila eliam nemo a se ipso sapiens esse potest, sed ab illo illustrante, de quo scriptum est, Omnis sapientia a Deo est1 (Eccli. I, 1)].

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
