# De Fide. Spe Et Charitate 103.1-16

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 103.1 to 103.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/103.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/103.1

CAPUT CIII. — 27. Excutitur dictum Apostoli ad Timotheum, « Qni vult omnes homines salvos lieri. t Ac per hoc cum audimus et in sacris Litteris legimus, qu id velit omnes homines salvos fieri, quamvis tertum sit nobis non omnes homines salvos fieri, non tamen ideo debemus omnipotentissimæ Dui voluntati aliquid derogare; sed ita intelligere quod scriptum est, Qui omnes homines vult salvos fieri, tanquam diceretur nullum bominem fieri salvum, nisi quem fleri ipse voluerit: non quod nullus, sit hominum, nisi quem salvum fieri velit; sed quod nullus fiat, nisi quem velit; et ideo sit rogandus ut velit, quia necesse est fieri si voluerit. De orando quippe Deo agebat Apostulus, ut hoc diceret. Sie enim intelligimus, et quod in Evangelio scriptum est, Qui illuminat omnem hominem (Joan. I, 9): non quia nullus est hominum qui non illuminetur, sed quia nisi ab ipso nullus illuminatur. Aut certe sic dictum est, Qai omnes homines vult salvos fieri; non quod nullus hominum esset quem salvum Uel'i nollet, qui virtutes miraculorum facere noluit apud eos quos dicit acturos fuisse pomitentiam si fecisset: sed ut omnes homines omne genus humanum a intelligamus per quascumque differentias distributum, reges, privatos, nobiles, ignobiles, sublimes, humiles, doctos, indoctos, integri corporis, debiles, ingeniosos, tardicordes, fatuos, divitAs, pauperes, mediocres, mares, feminas, infantes, pueros, adolescentes, juvenes, seniores, senes; in linguis omnibus. in moribus omnibus, in artibus omnibus, in professionibus omnibus, in voluntatum ct conscientiarum varietate innumerabili constitutos et si quid aliud differentiarum est in hominibus. Quid est enim eorum unde non Deus per Unigenitum suum Dominum nostrum per omnes gentes salvos fleri homines velit, et idco faciat 4, quia omnipotens velle inaniter nou potest quodcumque voluerit? Præceperat enim Apostolus ut oraretur pro omnibus hominibus, et specialiter addiderat pro regibus et iis qui in sublimitate sunt, qui putari poterant, fastu et superbia sæculari I fidei christianæ humilitate abhorrere.

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
