# De Fide. Spe Et Charitate 110

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 110. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/110
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/110

CAPUT ex. — Sacrificium altaris et eleemosyinæ pro defunctis, quatenus et quibusnam prosint. Neque negandum est defunctorum animas pietate suorum v iventium relevari, cum pro illis sacrificium Mediatoris offertur, vel eleemosynæ in Ecclesia fiunt. Sed cis hæc prosunt, qui cum viverunt, ut hæc sibi postea possint prodesse, meruerunt. Est enim quidam vivendi modus, nec tan bonus ut non requirat ista post mortem: nec tam malus ut non ei prosint ista post mortem: est vero talis in bono, ut ista non re* quirat; et est rursus talis in malo, ut nec his valeat, cumex hac vita transierit I, adjuvari. Quocirca hic Omne meritum comparatur, quo possit post hanc vitam relevar i quispiam vel gravari. Nemo se autem speret, quod hic neglexerit 2, cum obierit, apud Deum promereri. Non igitur isia quæ pro defunctis commeudandis frequentat Ecclesia, illi apostolicæ sunt adversa sententiæ, qua dictum est, Omnes enim astabimus unte tribunal Christi, utreferat unusquisque secundum ea quæ per corpus gessit, sive bonum, sive malum ( Rom. xiv, 10, et II Cor. v, 10 ); quia eliam hoc meritum sibi quisque dmn in corpore viveret comparavit, uri possint ista prudesse. Non enim omnibus prosunt; ct quare non omnibus prosunt, nisi pro- -pter differentiam vitæ quam quisque gessit in corpore? Cum ergo sacrificia sive altaris sive quarumcumquecicemosynaTim pro baptizatis defunctis omnibus offeruntur, pro valdc bonis gratiarum actiones sunt; pro non valde tutis propitiationes sunt; pro valde malis etiamsi nulla suut adjumenta mortuorum; qualescumque vivorum consolationes sunt. Quibus autem prosunt, aut ad hoc prosunt, ut sit plena remissto, aut certe ut tolerabilitor fiat1 ipsa damnatio (a).

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
