# De Fide. Spe Et Charitate 118

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/118
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/118

CAPUT CXVIII. — Status vel ætates hominis quatuor, ante Legem, sub Lege, sub gratia, et in pace. Sed cum in altissimis ignorantiæ tenebris nulla resistente ratione secundum carnem vivitur, hæc sunt prima hominis. Dcinde cum per legem cognitio fuerit facta peccati, si nondum divinus adjuvat Spiritus, secundum legem volens vivere vincitur, et Iciens peccat, peccatoque subditus servit: A quo enim quis devictus est, huic et servus addictus est ( II Petr. II, 19); id agente scientia mandati, ut peccatum operetur in homine omnem concupiscentiam, cumulo prævaricationis adjecto, atque ita quod scriptum est impleatur, Lex subintravit, ut abundaret delictum (Rom. v, iO). Hæc sunt secunda hominis. Si autem respexerit Deus, at ad implenda quæ mandat ipse adjuvare credatur, et agi lirino coeperit Dei Spiritu, concupiscitur adversus carnem fortiore rohorc charitatis (Galat. v, 17); ut quamvis adhuc sit quod homini repugnet ex homine, nondum tota infirmitate sanata, ex lide tamen justus vivat (Rom. I, 17), justeque vivat, in quantum non cedit malæ concupiscentiæ, vincente delectatione' justitiæ. Hanc sunt tertia bonæ spei hominis; in quibus si pia perseverantia quisque proHciat, postrema pax restat, quæ post hanc vitam in requie spiritus, deinde in resurrectione etiam carnis implebitur. lIarum quatnor differentiarum prim:. eut ane Legem, secunda sub Lege, tertia sub gratia, quarta in pace plena atque perfecta. Sic est et Dei populus ordinatus per temporum intervalla, sicut Deo placuit, qui in mensura et numero et pondere cuncta disponit (Sap. XI, 21). Nam rui! primitus ante Legem; secundo sub Lege, quæ data est per Moysen; deinde sub gratia, quæ revelata est per primum Mediatoris adventum (Joan. I. 17). Quæ quidem gratia nee antea defuit, quibus eam oportuit impertiri, quamvis pro temporis dispensatione velata et occulta. Neque enim antiquorum quicumque justorum præter Christi fidem salu- Aem potuit invenire, aut vero nisi et illis cognitus fuisset 3, potuisset nobis per eorum ministerium alias apertius, alias occultius prophetari.

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
