Latin
12
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 12
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XII. —4. Creaturae omnes bonæ, sed quia non summe bonæ, ideo corruptibiles. Naturae igitur omnes, quoniam naturarum prorsus omnium Conditor summe bonus est, bonae sunt: sed quia non sicut earum Conditor summe atque incommutabiliter Lum sunt, ideo in eis et minui bonum et augeri potest. Sed bonum' minui malum est; quamvis, quantumcumque minuatur, remaneat aliquid necesse est (si adhuc natura est) unde natura sit. Ncque enim, si qualiscumque et quantulacumque natura cst, consumi bonum quo 'natura est, nm et ipsa consutatur, potest. Merito quippe natura incorrupta lau. datur: porro si et incorruptibilis sit, quae corrumpi omnino non possit, multo est procul dubio laudabi- Hor. Cum vero corrumpitur, ideo malum est ejus corruptio, quia eam qualicumque privat bono; nam si nullo bono privat, non nocet: nocet autem; adimit igitur bonum 1. Quamdiu itaque natura corrumpitur, inest ei bonum quo privetur: ac per hoc si naturæ aliquid remanebit quod jam corrumpi nequeat, profecto natura incorruptibilis erit, et ad hoc tam magnum bonum corruptione perveniet I. At si corrumpi non desinet, nec bonum habere utiquc desinet, quo eam possit privare corruptio. Quam si penitus totamque consumpserit, ideo nullum bonum inerit, quia natura nulla erit. Quocirca bonum consumere corruptio non potest, nisi consumendo naturam. Omnis ergo natura bonum est; magnum, si corrumpi uon potest; parvum, si potest: negari tamen bonum esse, nisi stulte atque imperite prorsus non potest. Quae si corruptione consumitur, nec ipsa corruptio remanebit, nulla ubi esse possit subsistente natura '.