Latin
120
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 120
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT CXX. —Regenerati morientes ante usum rationis non pereunt. Antequam possit autem homo capax esse mandati, secundum carnem vivat necesse est: sed si jam Sacramento regenerationis imbutus est, nihil ei obcril si tunc ex bac vita migraverit. Quia ideo Christus mortuus eat et resurrexit, ut ei vivorum et mortuorum domineiur (Rom. XIV, 9); nec tenebit regnum mortis eum, pro quo mortuus est ille liber in mortuis (Psal. LIXXVII. 6).