# De Fide. Spe Et Charitate 121

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 121. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/121
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/121

CAPUT CXXl. — 3i. Charitas finis. omnium præceptorum. Omnia igitur præcepta divina referuntur ad charitatem, de qua dicit Apostolus: Finis autem præcepti est charitas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta (I Tim. I, 5). Omnis itaque præcepti finis est charitas; id est, ad charitatem refertur omne præceptum. Quod vero ita fit vel timore poenae, vel ali. qua intentione carnali, ut non referatur ad illam charitatem quam diffundit Spiritus sanctus in cordi. bus nostris (Rom. v, 5), nondum fit quemadmodum fieri oportet, quamvis fieri videatur. Charitas quippe ista Dei est et proximi: et utique in his duobus præceptis tota Lex pendet et Prophetæ (Matth. XXII, 40). Adde Evangelium, adde Apostolos: non enim aliunde vox ista est, Finis præcepti eat charitas; et, Deus charitas eat (I Joan. IV, 16). Quæcumque ergo mandat Deus, ex quibus unum est, Non mæchaberis (Exod. xx. 14; Matth. v, 27); et quæcumque non jubentur, sed spirituali consilio monentur 2, et quibus unum est, Bonum est homini mulierem non tangere ( I Cor. VII, 1): tuM recte fiunt, cum referuntur ad diligendum Deum, et proximum propter Dcum, et in hoc sæculo, et in futuro; nunc Deum per fidem, tunc per speciem, et ipsum proximum nunc per fidem. Non enim scimus mortales corda mortalium, tunc autem illuminabit Dominus abscondita tenebrarum, et manifestabit cogitationes cordis; et laus erit unicuique a Deo (Id. iv, 5): quia id laudabitur et diligetur a proximo in proximo, quod ne lateat, ab ipso illuminabitur Deo. Minuitur autem cupiditas charitate crescente, donec veniat hic 4 ad tantam magnitudinem, qua major esse non possit: Majorem enim charitatem nemo habet v quam ut animam suam quis ponat pre amicis suis (Joan. xv, 13). Ibi autem quis explicet quanta charitas erit, ubi cupiditasquam vel coercendo superet nulla erit? quoniamsumma sanitaserit, quaodo contentio mortis nulla erit.

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
