# De Fide. Spe Et Charitate 21

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/21
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/21

CAPUT XXI. — Error non semper peccatum, sed semper malum. In quibus' autern rebus nihil interest ad capessendum Dci regnum, utrum credantur, an non; vel utrum vera sive sint sivc putentur, an falsa: in his errare, id.cst, aliud pro alio putare, non arbitrandum est esse peccatum; aut si est, minimum esse. atque levissimum. Postremo, qualecumque illud et quantumcumque sit, ad illam viam non pertinet, qua imus ad Deum: quæ via fides est Christi, quæ per dilectionem operatur (Calat. v, 6). Neque enim ab hac via deviabat in geminis filiis gratus ille parentibus error: ant ab hac via deviabat apostolus Petrus, quando se existimans visum videre, aliud pro alio sic putabat, ut a corporum imaginibus, in quibus se esse arbitrabatur, vera in quibus erat corpora non dignosecret, nisi cum ab illo angelus, per quem fuerat liberatus, abscessit: aut ab hac via deviabat Jacob patriarcba, quando viventem lilium a bestia credebat occisum (Gen. XXXVII, 53). In his atque hujusmodi falsitatibus, salva fide, quae in Deum nobis est, fallimur, et via non relicta quæ ad illum ducit, erramus: qui errores etiamsi peccata non sunt, tamen in malis hujus vitæ deputandi sunt, quæ ita subjecta est vanitaii, ut approbentur hic falsa pro veris, respuantur vera pro falsis, teneantur incerta pro certis. Quamvis enim hæc ab ea fide absint, per quam veram certamque ad aeternam beatitudinem tendimus I; ab ea tamen miseria non absunt, in qua adhuc sumus. Nullo modo quippe falleremur in aliquo vel animi vel corporis sensu, si jam vera illa atque perfecta felicitate frueremur.

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
