# De Fide. Spe Et Charitate 22

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 22. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/22

CAPUT XXII. — Omne mendacium esse peccatum. Porro autem omne mendacium ideo dicendum est esse peccatum, quia homo non solum quando scit ipse quod verum sit, sed etiam si quando errat et. fallitur sicut homo, hoc debet loqui quod animo gerit; sive illud verum sit, sive putetur et non sit. Omnis autem qui mentitur, contra id quod animo sentit loquitur voluntate fallendi. Et utique verba propterea sunt instituta, non per quae se homines invicem fallant, sed per quae in alterius quisque notitiam cogitationes suas perferat 4. Verbis ergo uti ad fallaciam, non ad quod instituta sunt, peccatum est. Nec ideo ullum mendacium putandum est non esse peccatum, quia possumus aliquando alicui prodessementiendo. Possumus enim et furando *, si pauper cui palam datur, sentit commodum, et dives cui clam tollitur, non sentit incommodum: nec ideo tale furtum quisquam dixerit non esse peccatum. Possumus et adulterando, si aliqua, nisi ad hoc ei consentiatur, appareat amando moritura, ct si vixerit, pnenitendo purganda: nec ideo peccatum negabitur tale adulterium. Si autem mcrito nobis placet castitas, quid offendit veritas, ut propter alicnam utilitatem illa non violetur adulterando, ct violctur ista mentiendo 2? Plurimum quidem ad bonum profecisse homincs, qui non nisi pro salute hominis mentiuntur, non est ncgandum: sed in eorum tali profectu merito laudatur, vel etiam temporaliter remuneratur benevolentia, non fallacia, quæ ut ignoscatur sat est, non ut etiam praedicetur, maxime in hæredibus Testamenti Novi, quibus dicitur, Sit in ore vestro, Est, eat; Non, non: quod enim antplius est, a malo est (Matth. v, 37). Propter quod nialum, quia subrepere in hac mortalitate non desinit, eliam ipsi cohæredes Christi dicunt, Dimitte nobis debita nostra (Id. VI, 12).

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
