Latin
23
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 23
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XXIII. —8. Causarerum bonarum, bonitus Dei; malarum, voluntas deficiens boni mutabilis. Ilis itaque pro hujus brevitatis necessitate tractatis, quoniam causæ cognoscendæ sunt rerum bonarum et malarum, quantum viae satis est quæ nos perducat ad regnum, ubi erit vita sine morte, sine errore veritas, sine perturbatione felicitas: nequaquam dubitare debemus, rerum quae ad nos pertinent bonarum causam non esse nisi bonitatem Dci; malarum vero ab immutabili bono deficientem boni mutabilis voluntatem, prius angeli, hominis postea.