# De Fide. Spe Et Charitate 36

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 36. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/36
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/36

CAPUT XXXVI. — i I. Gratia commendata in homine Christo ad dignitatem Filii Dei nullis meritis evecto. Hic omnino granditer et evidenter Dei gratia commendatur. Quid enim natura humana in homine Christo meruit, ut in unitatem personae unici Filii Dei singulariter esset assumpta? Quas bona voluntas, cujus boni propositi studium, quæ bona opera pra:cesserunt, quibus mereretur iste homo una fieri persona cum Deo? Numquid antea fuit homo, ct huc ei singulare beneficium præstitum est, cum singulariter promereretur Deum 1? Nempe ex quo esse homo coepit, non aliud 'coepit esse homo I quam Dei Filius; et hoc unicus, et propter Deum Verbum, quod illo suscepto caro factum est, utique Deus: ut quemadmodum cst una persona quilibet homo, anima scilicet rationalis et caro, ita sit Christus una persona, Verbum et homo. Unde naturæ humanae tanta gloriaf, nullis præcedentibus meritis sine.dubitatione gratuita, nisi quia magna hic et sola Dei gratia fideliter ct sobrie considerantibus evidenter ostenditur, ut intelligant homines per eamdem gratiam se justificari a peccatis, per quam factum est ut homo Christus nullum habere posset pcecatum? Sic et ejus matrem angelus salutavit, quando ei futurum annuntiavit hunc partum: Ave, inquit, gratia plena. Et paulo post: Invenisti, ait, gratiam apud Deum (Luc. I, 28 et 30). Et hæc quidem gratia plena, et invenisse apud Deum gratiam dicitur, ut Domini sui, imo omnium Domini mater esset. De ipso autem Christo Joannes evangelista cum dixisset, Et Verbum caro factum est, et habitavit in nobis; Et vidimus, inquit, gloriam ejus quasi unigeniti a Patre, plenum gralice et veritatis. Quod ait, Verbum caro factum est; hoc est, plenum gralice: quod ait, gloriam unigeniti a Patre; hoc est, plenum veritatis. Veritas quippe ipsa, unigenitus Dei Filius, nOli. gratia, sed natura, gratia suscepit hominem tanta unitate personæ, ut idem ipse esset etiam hominis Minus.

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
