# De Fide. Spe Et Charitate 37

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 37. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/37
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/37

CAPUT XXXVII, — Nativitas Christi eo quod eat de Spirtiu sancto, gratiam demonstrat. Idem namque,osus Christus Filius Dei unigenitus, id est unicus. Dominus noster, natus est de Spiritu sancto et virgine Muria. El utique Spiritus sanctus Dei donum est, quod quidcm et ipsum est aequale donanti: et ideo Deus est etiam Spiritus sanctus, Patre Filioque non minor. Ex hoc ergo quod de Spiritu sancto est secundum hominem nativitas Christi, quid aliud quam ipsa gratia demonstratur? Cum enim virgo quaesivisset ab angelo, quomodoid fieret quod ei nuntiabat, quandoquidem illa virum non cognosceret; respondit Angelus: Spiritus sanctus superveniet in te, et virtus Altissimi obumbrubit tibi; ideoque et quod nascetur ex te sanctum, vocabitur Filius Dei (Luc. 1, 35). Et Joseph cum vellet cam dimittere, suspicatus adulteram, quam sciebat non de se gravidam, tale responsum ab angelo accepit: Noli timere accipere Mariam conjugem tuam; quod tnim in ea natum est, de Spiritu,aneto eat (Matth. 1, 20): id est, quod tu esse do alio viro suspicaris, de Spiritu sancto est.

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
