# De Fide. Spe Et Charitate 5

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/5
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/5

CAPUT V.— Responsio ad q. 3 et ad q. 4. Cum autem initio fidei quæ per dilectionem operatur, imbuta mens fuerit, tendit bene vivendo etiam ad speciem pervenire, uhi est sanctis et perfectis cordibus nota ineffabilis pulchritudo, cujus plena visio est summa felicitas. Hoc est nimirum quod requiris, quid primum, quid ultimum teneatur: inchoari fide, perfici specie. Hæc etiam totius definitionis est summa. Certum vero propriumquefidei catholicæ fundamentum Christus est: Fundamentum enim aliud, ait Apostolus, nemo potest ponere, præter id quod positum est, quod est Christus Jesus ( I Cor. III, 11). Neque hoc ideo negandum est proprium fundamentum esse fidei catholicæ, quia putari potest aliquibus hæreticis hoc ' nobiscum esse commune. Si enim diligenter quæ ad Christum per tinent cogitentur, nomine tenus invenitur Christus apud quoslibet haereticos, qui se cbristianos vocari volunt; reipsa vero non est apud eos. Quod ostendere nimis longum est; quoniam commemorandæ sunt omnes hæreses, sive quæ fuerunt, sive quas sunt, sive quæ potuerunt3 esse sub vocabulo christiano, ct quam sit hoc verum per singulas quasque monstrandum. Quæ disputatio tam multorum est voluminum, ut eliam infinita videatur.

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
