Latin
50
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 50
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT L. —Per Christum tolli non tantum originaU peccatum, sed et cætera superaddita. Nisi quod ille unus unum peccatum misit in mundum, iste vero unus nonsolum illud unum, sed cuncta simul abstulit quæ addita invenit. Unde dicit Apostolus: Non sicut per unum peccantem ita est et donum: nam judicium quidem ex uno in condemnationem, gratia autem ex multis delictis in justificationem. Quia utique iliud unum quod originaliter trahitur, etiam si solum sit, obnoxios damnationi facil: gratia vero ex multis delicus justificat hominem, qui præter illud unum quod communiter cum omnibus originalilcr traxit, sua quoque propria multa commisit.