Latin
53
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 53
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LIII. —Crux Christi, sepultura, resurrectio, etc. ,figura vitæ christianæ. Quidquid igitur gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione tertio die, in ascensione in caelum, in sede ad dexteram Patris; ita gestum est, ut his rebus non mystice tantum dictis, sed eliam gestis configuraretur vita christiana quæ hic geritur. Nam propter cjus crucem dictum est: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus' et concupiscentiis (Galat. v, 24). Propter sepulturam: Consepulti sumus Christo per Baptismum in mortem. Propter resurrectionem: Ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Propter ascensionem in cœlum sedemque ad dexteram Patris: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quærite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quai sursum sunt sapite, non quæ super terram: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.