# De Fide. Spe Et Charitate 53

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 53. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/53

CAPUT LIII. — Crux Christi, sepultura, resurrectio, etc., figura vitæ christianæ. Quidquid igitur gestum est in cruce Christi, in sepultura, in resurrectione tertio die, in ascensione in caelum, in sede ad dexteram Patris; ita gestum est, ut his rebus non mystice tantum dictis, sed eliam gestis configuraretur vita christiana quæ hic geritur. Nam propter cjus crucem dictum est: Qui autem Jesu Christi sunt, carnem suam crucifixerunt cum passionibus' et concupiscentiis (Galat. v, 24). Propter sepulturam: Consepulti sumus Christo per Baptismum in mortem. Propter resurrectionem: Ut quemadmodum Christus resurrexit a mortuis per gloriam Patris, ita et nos in novitate vitæ ambulemus. Propter ascensionem in cœlum sedemque ad dexteram Patris: Si autem resurrexistis cum Christo, quae sursum sunt quærite, ubi Christus est ad dexteram Dei sedens; quai sursum sunt sapite, non quæ super terram: mortui enim estis, et vita vestra abscondita est cum Christo in Deo.

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
