Latin
55
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 55
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LV. —Judicare vivos et mortuos, duplici modo intellectum. Duobus autem modis accipi potest quod vivos et mortuos judicabit: sive ut vivos intelligamus, quos hic nondum mortuos, sed adhuc in ista carne viventes inventurus est ejus adventus; mortuos, autem qui de corpore, prius quam veniat, exicrunt vel exituri sunt: sive vivos justos, mortuos autem injustos; quoniam justi quoque judicabuntur. Aliquando enim judicium Dci ponitur in malo; undc illud est, Qui autem male egerunt, in resurrectionem judicii (Joan. v, 29): aliquando et in bono, seculIdum quod dictum est, Deus, in nomine tuo salvtun me fac, et in virtute tua judica me (Psal. LIII, 5). Per judicium quippe Dei fil ipsa bonorum malorumque dis. cretio, ut liberandi a malo, non perdendi cum malis, boni ad dexteram segregentur (Matth. xxv, 32, 33). Propter quod ille clamabat, Judica met Deus: ct quid dixcrat velut exponens, Et discerne, inquit, causam meam de gente non sancta (Psal. XLII, 1).