# De Fide. Spe Et Charitate 58

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 58. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/58

CAPUT LVHI. — Angelorum quæ sint differentia, et an Angeli sint sidera, incertum. Quomodo autem se habeat beatissima ilia et superna societas, quae ibi sint differentiæ præpositurarum 3, ut cum omnes tanquam geuerali nomine Angeli nuncupentur (sicut in Epistula ad Hebræos legimus: Cui enim Angelorum dixit aliquando: Sede a dextris meis (Hebr. I, 13)? hoc quippe modo significavit omnes universaliter Angelos dici), sint tamen illic Archangeli: et utrum iidem Archangeli appellentur Virtutes; atque ita dictum sit, Laudate eum, omnes Angeli ejus; laudate cum, omnes Virtutes ejus (Psal. CXLVIII, 2); ac si diceretur, Laudate eum omnes Angeli ejus, laudate eum omnes Archangeli ejus: et qnid inter se distent quatuor iila vocabula, quibus universam ipsam coelestem societatem videtur Apostolus esse complexus, diecndo, Sine Sedes, sive Dominationes, sive Principatus, sive Potestates (Coloss. I, 16), dicAnt qui possunt, si tamen possunt probarc quod dicunt: ego me ista ignorare confiteor. Sed ne illud quidem certum habeo, utrum ad eamdem societatcm pertineant sol el luna et cuncta sidera: quamvis nonnullis lucida corpora esse, non cum sensu vel intelligentia, videantur (a).

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
