Latin
59
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 59
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LIX. —Angelorum qualia sint in quibus apparuerunt corpora, difficile explicatur. Itemque angeli quis explicet cum qualibus corporibus apparuerint hominibus, ut non solum cernerentur, verum etiam tangerentur; et rursus non solida corpulentia, sed spirituali potentia quasdam visiones, non oculis corporeis, sed spiritualibus, vel mentibus ingerant, vel dicant aliquid non ad aurem forinsecus, sed intus in animD hominis I, etiam ipsi ibidem constituti: sicut scriptum est in Prophetarum libro, Et dixit mihi angelus qui loquebalur in me (Zach. i, 9): non enim ait, qui loquebatur ad me; sed, in me. Vel appareant et in somnis, et colloquantur more somniorum: habemus quippe in Evangelio, Ecce Angelus Domini apparuit illi in somnis, dicens (Matth. I, 20). His enim modis velut indicant se angeli contrectabilia corpora non habere: faciuntque difficillimam quaestionem, quomodo patres eis pedes laverint (Gen. XVIII, 4, et XIX, 2), quomodo Jacob cum angelo tam solida contrectatione luctatus sit (Id. XXXII, 24). Cum ista quæruntur, et ea sicut potest, quisque conjectat, non inutiliter exercentur ingenia, si adhibeatur disceptatio moderata, et absit error opinantium se scire quod nesciunt. Quid enim opus est ut hæc atque hujusmodi affirmentur, vel negentur, vel definiantur cum discrimine, quando sine crimine nesciuntur?