# De Fide. Spe Et Charitate 66

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 66. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/66
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/66

CAPUT LXYI. — Remissio peccatorum fit propter futurum judicium. Magis euim propter futurum judicium fit remissio peccatorum. In hac autem vita usque adco valet quod scriptum est, Grave jugum super filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum usque in diem sepulturæ in matrem omnium (Eccli. XL, i); ut etiam parvulos videamus post lavacrum regenerationis diversorum malorum afflictione cruciari: ut intelligamus, totum quod salutaribus agitur Sacramentis, magis ad spem venturorum bonorum, quam ad retentionem vel adeptionem praesentium pertinere. Multa eliam hic videntur ignosci et nullis suppliciis vindicari; sed eorum pœnæ reservantur in posterum. Neque enim frustra ille proprie dicitur dies judicii, quando venturus est judex vivorum atquc mortuorum. Sicut e contrario vindicantur hic aliqua, et tamen si remittuntur, profecto in futuro sacculo non nocebunt. Propterea de quibusdam temporalibus poenis, quae in hac vita peccantibus irrogantur, eis quorum pcccata delentur, ne reserventur in finem, ait Apostolus: Si enim nos ipsos judicaremus, a Domino non judicaretnur: cum judicamur autem a Domino corripimur, ne cum hoc mundo damnemur (I Cor. XI, 31 et 32).

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
