Latin
69
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 69
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXIX. —Ignis etiam purgatorius quidam post hanc vitam. Tale aliquid etiam post hanc vitam fieri, incredibilc non cat, ct utrum ita sit, quæri potest: et aut inveniri, aut latere, nonnullos fideles per ignem quemdam purgatorium, quanto magis minusve bona pereuntia dilexerunt, tanto tardius citiusque salvari; non tamen Uides de quibus dictum est, quod regnum Dei non possidebunt, nisi convenienter pcenitentibas eadem crimina remittantur. Convenienter autem dixi, ut steriles in eleemosynis non sint, quibus tantum tribuit Scriptura divina, ut earum tantummodo fructum se imputaturum prænuntiet Dominus dextris, et earum tantummodo sterilitatem sinistris; quando his dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, percipite regnum: illis autem, Ite in ignem aternum I (Matth. xxv, 34, 41).