# De Fide. Spe Et Charitate 7

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/7

CAPUT VII. —2. Symbolum et oratio dominica com. plectuntur fidem, spem et charitatem. Nam ecce libi ' est Symbolum et dominica oratio; quid brevius auditur aut legilur? quid facilius memoriæ commendatur? Quia enim de peccato, gravi miseria premebatur genushumanum, et divina indigebat misericordii, gratiæ Dei tempus propheta prœdicens ait, Et erit; o'lIni. qui invocaverit nomen Domini, sulvus erit (Joel II, 32).: propter hoc oratio2. Sed Apostolus cum ad ipsam gratiam commendandam hoc propheticum commemorasset testimonium, continuo subjecit, Quomodo autem invocabunt, in quem non crediderunt ( Rom. x, 14)? propter hoc Symbolum. In his, duobus tria illa intuere: fides credit, spes et charitas orant. Scd sine fide esse non possunt; ac per hoc et fides orat. Propterea quippe dictum est, Quomodo invocabunt, in quem non crediderunt?

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
