Latin
71
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 71
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT LXXI. Oralione Dominica expiari leviora peccata. De quotidianis autem brevibus levibusque peccatis, sine quibus hæc vita non ducitur, quotidiana fidelium oratio satisfacit. Eorum est enim dicere, Pater noster qui es in cælis, qui jam Patri tali regenerati sunt ex aqua et Spiritu 3 (Joan. III, 5). Delct omnino hæc oratio minima et quotidiana peccata. Delet et iila a quibus vita fidelium etiam scelerate gesta, sed pænitendo in melius mutata discedit: si quemadmodum veraciter dicitur, Dimitte nobis debita nostra, quoniam non desunt quæ dimittantur; ita veraciter dicatur, Sicut et noa dimiltimus debitoribus nostris (Matth. vi, 9, 12): id est, si1 fiat quod diciiur; quia et ipsa eleemosyna est, veniam petenti homini ignoscere.