# De Fide. Spe Et Charitate 8.33-46

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 8.33 to 8.46. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/8.33
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/8.33

ergo non credidisti: nolle putari potest non esse consequens ut non vidcalur res quacumque creditur. Sed melius hanc appellamus fidem, quam divina eloquia docuerunt, earum scilicet rerum quæ non videntur. De sp6 quoque ait Apostolus: Spes quæ videtur, non est spes: quodcnim videt quis, quid sperat? Si autem quod non videmus speramus, per patientiam exspectamus ( Rom. VIII, 24, 25). Cum ergo bona nobis futura esse creduntur, nihil aliud quam sperantur. Jam de amore quid dicam, sine quo fides nihil prodest? Spes vero -esse sine amore non potest. Denique, ut ait apostolus Jacobus, Et dæmones credunt, et contremiscunt (Jacobi II, 19): acc tamen sperant vel amant; sed potius quod speramus et amainus credendo venturum esse formidant. Propter quod apostolus Paulus fidem quæ per dilectionem operatur, approbat atquo commendat ( Galal. v, 6), quae utique sine spe non potest esse. Proinde nec amor sine spe cst, nec sine amore spes. nee utrumque sine fide.

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
