Latin
92
Augustine, De Fide. Spe Et Charitate 92
Unproofread scanNot analysed yet
CAPUT XCII. —Corpora damnatorum qualia resurgent. Quicumque vero ab illa perditionis massa, quæ facta est per hominem primum, non liberantur per unum Mediatorem Dei et hominum, resurgent qui- 4em etiam ipsi unusquisque cum sua carne, sed ut cum diabolo et ejus angelis puniantur. Utrum sano ipsi cum vitiis et deformitatibus suorum corporum resurgant, quacumque in eis vitiosa et deformia membra gestarunt, in requirendo laborare quid opus cst? Neque enim fatigare nos debet incerta eorum bahitudo vel pulchritudo, quorum crit certa et sempiterna damnatio. Nec moveat, quomodo in eis erit corpus incorruptibile, si dulere poterit; aut quomodo corruptibile, si mori nou poterit. Non est enim vera vita, nisi ubi feliciter vivitur, nee vcra incorruptio, nisi ubi salus nullo dolore corrumpitur. Ubi autem infelix inuri non sinitur, ut ita dicam, mors ipsa unu m aritur; ct ubi dolor perpetuus non interimit, sed affligit, ipsa corruptio non finitur. Hæc in sanctis Scripturis, secunda mors dicitur (Apoc. II, 11, et xx, 6, 14).