# De Fide. Spe Et Charitate 99

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, 99. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/99
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-fide-spe-et-charitate/99

CAPUT XCIX. — Ut magna bonitate miseretur Dens, ita nulla iniquitate obdurat. Apostatica radix. Cum nutem Dei misericordiam commendasset in co quod ait. Igitur non volentis, neque currentis, sed miserentis eit Dei; deinde ut etiam judicium commendaret (quoniam in quo non lit misericordia, non iniquitas fit, sed judicium; non est quippe iniquitas apud Deum). continuo subjunxit, atque ait: Dicit enim Scriptura Pharaoni, Quia ad Itoc te excitavi, ut ostendam in te potentiam I meam, et ut annuntietur nomen meum in universa terra. Quibus dictis ad utrumque concludens, id est, et ad misericordiam et ad judicium: Ergo, inquit, cujus vult miseretur, et quem vult obdurat. Miseretur scilicet magna bonitate, obdurat nulla iniquilate; ut nec liberatus de suis meritis glorietur, ncc damnatus nisi de suis meritis conqueratur. Sola enim gratia redemptos discernit a perditis, quos in unam perditionis concreverat massam ab origine ducta causa communis. Hoc autem qui eo modo audit, ut dicat, Quid adhuc conqueritur? nam voluntati ejus quis resistit? tanquam propterea malus non videatur esse culpandus, quia Deus cujus vult miseretur, et quem vult obdurat: absit ut pudeat nos hoc respondere, quod respondisse videmus Apostolum: homo, tu quis ea, qui respondeas Deo? Numquid dicit figmentum ei qui se finsit, Quare me fecisti sic? Aunon habet potestatem figulus luti ex eudem massa facere, aliud quidem vas in honorem, aliud vero in contumeliam ( Rom. ix, 11-21 )? Hoc loco enim quidam stulti putant Apostolum in responsione defecisse, et inopia reddendæ rationis repressisse contradictoris audaciam. Scd magnum babet pondus quod dictum est, O homo, tu quis es? Et in talibus quæstionibus ad suae capacitatis considerationem revocat hominem verbo quidem brevi 2, sed rc ipsa magna est redditio rationis. Si enim hæc non capit quis est qui respondeat Dco? Si autein capit, magis non invenit quid respondeat. Videt enim, si capit, universum gonus humanum tam justo judicia divino in apostatica radice damnatum, ut etiamsi nullus inde liberaretur, nemo recte possct Dei vituperare justitiam; et qui liberantur, sie opoYluisse liberari, ut ex pluribus non liberatis, atque in damnatione justissima derelictis, ostenderetur quid meruisset universa conspersio, et quo- etiam istos det bitum judicium Dei duccret, nisi eis indebita misericordia subveniret: ut volentium dc suis ineritis glo-.. ari, omne os obstruatur (Id. III, 19); et qui glariatur, in Domino glorietur. -

---

Augustine, De Fide. Spe Et Charitate, ed. J.-P. Migne. Text: Open Greek and Latin, Patrologia Latina (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes, column numbers and editors' prefaces removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/patrologia_latina-dev/blob/8c651f859f821f0868755596f1a513946ca25350/data/stoa0040/stoa041/stoa0040.stoa041.opp-lat2.xml.
