# De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber 1.1-11

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, 1.1 to 1.11. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/1.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/1.1

De obscuris naturalium rerum, quae omnipotente deo artifice facta sentimus, non adfirmando, sed quaerendo tractandum est in libris maxime quos nobis diuina commendat auctoritas, in quibus temeritas adserendae incertae dubiaeque opinionis difficile sacrilegii crimen euitat: ea tamen quaerendi dubitatio catholicae fidei metas non debet excedere. et quoniam multi haeretici ad suam sententiam, quae praeter fidem est catholicae disciplinae, expositionem scripturarum diuinarum trahere consueuerunt, ante tractationem huius libri catholica fides breuiter explicanda est. Est autem haec: deum omnipotentem patrem uniuersam creaturam fecisse atque constituisse per filium suum unigenitum, id est sapientiam et uirtutem suam consubstantialem sibi et coaeternam, in unitate spiritus sancti et ipsius consubstantialis et coaeterni. hanc ergo trinitatem dici unum deum eumque fecisse et creasse omnia, quae sunt, in quantum sunt, disciplina catholica credi iubet, ita ut creatura omnis siue intellectualis siue corporalis, uel quod breuius dici potest secundum uerba scripturarum diuinarum, sine inuisibilis sine uisibilis, non de deo nata, sed a deo sit facta de nihilo: nihilque in ea esse quod ad trinitatem pertineat, nisi quod trinitas condidit, ista condita est. quapropter creaturam uniuersam neque consubstantialem deo neque coaeternam fas est dicere aut credere. Esse autem omnia quae fecit deus bona ualde: mala uero non esse naturalia; sed omne quod dicitur malum aut peccatum esse aut poenam peccati. nec esse peccatum nisi prauum liberae uoluntatis adsensum, cum inclinamur ad ea quae iustitia uetat et unde liberum est abstinere; id est non in rebus ipsis, sed in usu earum non legitimo. usus autem rerum est legitimus, ut anima in lege dei maneat et uni deo plenissima dilectione subiecta sit et cetera sibi subiecta sine cupiditate aut libidine ministret, id est secundum praeceptum dei. ita enim sine difficultate et miseria et cum summa facilitate et beatitudine administrabit.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042/stoa0040.stoa042.opp-lat1.xml.
