Latin
16.32 to 16.41
Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber 16.32-41
Unproofread scanNot analysed yet
si enim tantum similitudinem diceret, non significaret ab ipso esse genitam; si autem tantummodo imaginem diceret, significaret quidem ab ipso genitam, sed non significaret ita similem, ut non tantum similis sed ipsa similitudo esset. ut autem nihil castius ipsa castitate et nihil sapientius ipsa sapientia et nihil pulchrius ipsa pulchritudine, ita nihil similius ipsa similitudine dici aut cogitari aut esse omnino potest. unde intellegitur ita patri esse similem similitudinem suam, ut eius naturam plenissime perfectissimeque inpleat. Quantum autem ad speciem rebus inponendam ualeat dei similitudo, per quam facta sunt omnia, quamquam humanas cogitationes altissime superet, licet tamen utcumque arbitrari, si consideremus omnem naturam, siue quae sentientibus siue quae ratiocinantibus occurrerit, similibus inter se partibus seruare uniuersitatis effigiem. nam ex sapientia dei sapientes uocantur animae rationales et ulterius hoc nomen non porrigitur; nam neque ulla pecora et multo minus arbores aut ignem uel aerem uel aquam uel terram sapientem possumus dicere, quamquam per ipsam dei sapientiam sint etiam omnia haec in quantum sunt. at uero similes inter se et lapides dicimus et animalia et homines et angelos. iam uero in singulis rebus et terram, eo quod similes inter se habeat partes suas, fieri, ut terra sit, et aquam qualibet quaque parte similem esse ceteris partibus nec aliter aquam esse potuisse, et quantumlibet aeris, si cetero esset dissimile, nullo pacto aerem esse potuisse, et ignis lucisue particulam, eo quod non sit dissimilis reliquis partibus, fieri, ut sit quod est: ita de unoquoque lapidum uel arborum uel corpore cuiuslibet animantis discerni et intellegi potest, quod non solum cum aliis sui generis rebus, sed in se ipsis singulis non essent, nisi partes inter se similes haberent. et tanto est pulchrius corpus, quanto similioribus inter se suis partibus constat.