# De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber 3.1-18

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, 3.1 to 3.18. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/3.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/3.1

Hoc ergo quod scriptum est: in principio fecit deus caelum et terram, quaeri potest utrum tantummodo secundum historiam accipiendum sit an etiam figurate aliquid significet et quomodo congruat euangelio et qua causa sic liber iste inchoatus sit. secundum historiam autem quaeritur quid sit: in principio, id est utrum in principio temporis an in principio, in ipsa sapientia dei, quia et ipse dei filius principium se dixit, quando ei dictum est: t.u quia es, et dixit: principium, quod et loquor uobis. est enim principium sine principio et est principium cum alio principio. principium sine principio solus pater est; ideo ex uno principio esse omnia credimus. filius autem ita principium est, ut de patre sit. ipsa etiam prima creatura intellectualis potest dici principium his quibus caput est, quae fecit deus. cum enim recte appelletur principium caput, in illa gradatione apostolus mulierem tantum non dixit caput alicuius. nam et uirum dixit caput mulieris et caput uiri Christum et caput Christi deum; ita creatori creatura subnectitur. : An ideo in principio dictum est, quia primum factum est? an non potuit inter creaturas primum fieri caelum et terra, si angeli et omnes intellectuales potestates primum factae sunt, quia et angelos creaturam dei et ab eo factos credamus necesse est? nam et angelos enumerauit propheta in centesimo quadragesimo octauo psalmo, cum dixit: ipse iussit, et facta sunt; ipse mandauit, et creata sunt. sed si primum facti sunt angeli, quaeri potest, utrum in tempore facti sunt an ante omne tempus an in exordio temporis. si in tempore, iam erat tempus, antequam angeli fierent; et quoniam etiam tempus ipsum creatura est, incipit necesse esse ut aliquid prius quam angelos factum accipiamus. si autem in exordio temporis factos dicimus, ut cum ipsis coeperit tempus, dicendum est falsum esse, quod quidam uolunt, cum caelo et terra tempus esse coepisse.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042/stoa0040.stoa042.opp-lat1.xml.
