# De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber 3.19-31

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, 3.19 to 3.31. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/3.19
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/3.19

Si autem prius quam tempus angeli facti sunt, quaerendum ss est, quomodo dictum sit in consequentibus: et dixit deus: fiant luminaria in firmamento caeli, ut luceant super terram et diuidant inter diem et noctem; et sint in signis et in temporibus et in diebus et in annis. hic enim potest uideri tone coepta esse tempora, cum caelum et luminaria caeli ordinatis itineribus currere coepissent. quod si uerum est, quomodo potuerunt dies esse antequam esset tempus, si a cursu luminarium tempus exorsum est, quae quarto die dicuntur esse facta? an ista dierum digestio secundum consuetudinem humanae fragilitatis ordinata est lege narrandi et humilibus humiliter insinuandi sublimia, qua et ipse sermo narrantis non potest nisi aliqua habere et prima et media et ultima? an in temporibus istis dictum est ut essent luminaria, quae tempora homines interuallis morarum in corporis motione metiuntur? haec enim tempora, si nullus motus corporum esset, nulla essent et ipsa sunt hominibus manifestiora. quod si admittimus, quaerendum est, utrum praeter motum corporum possit esse tempus in motu incorporeae creaturae. ueluti est anima uel ipsa mens: quae utique in cogitationibus mouetur et in ipso motu aliud habet prius, aliud posterius, quod sine interuallo temporis intellegi non potest. quod si accipimus, etiam ante caelum et terram potest intellegi tempus fuisse, si ante caelum et terram facti sunt angeli. erat enim iam creatura, quae motibus incorporeis tempus ageret, et recte intellegitur cum illa etiam tempus esse ut in anima quae per corporeos sensus corporeis motibus assuefacta est. sed fortasse non est in principibus et creaturis supereminentibus. sed quoquo modo se hoc habeat — res enim secretissima est et humanis coniecturis inpenetrabilis — illud certe accipiendum est in fide, etiamsi modum nostrae cogitationis excedit, omnem creaturam habere initium tempusque ipsum esse creaturam ac per hoc et ipsum habere initium nec coaeternum esse creatori.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042/stoa0040.stoa042.opp-lat1.xml.
