# De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber 4.1-16

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, 4.1 to 4.16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/4.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/4.1

Terra autem erat inuisibilis et inconposita, et tenebrae erant super abyssum; et spiritus dei ferebatur super aquam. ab haereticis, qui ueteri testamento aduersantur, moueri calumnia huic loco solet, cum dicunt: quomodo in principio fecit deus caelum et terram, si iam terra erat? non intellegentes hoc esse subiunctum, ut exponeretur, qualis terra fuerit, de qua iam dictum est: fecit deus caelum et terram. sic ergo accipiendum est: in principio fecit deus caelum at terram; haec autem terra, quam deus fecit, inuisibilis erat et inconposita, donec ab eodem ipso discerneretur et ex confusione in rerum certo ordine constitueretur. an sic melius intellegitur, ut in hac executione rursus eadem rerum materies commendaretur, quae superius caeli et terrae nomine nuncupata est, ut iste sit sensus: in principio fecit deus caelum et terram; hoc autem, quod caelum et terra dictum est, terra erat inuisibilis et inconposita et tenebrae super abyssum; id est quod caelum et terra appellatum est, materies erat confusa quaedam, de qua mundus, qui duabus maximis partibus, caelo scilicet et terra, constat, digestis elementis et accepta forma fabricaretur? quae confusio materiae sic potuit insinuari populari intellegentiae, si diceretur terra inuisibilis et inconposita uel inordinata uel inparata et tenebrae super abysum, id est. super profunditatem uastissimam: quae rursus profunditas ex eo fortasse nominata est, quia nullius intellegentia propter ipsam informitatem penetrari potest. Et tenebrae erant super faciem abyssi. utrum subter abyssus erat et supra tenebrae, quasi iam loca distincta essent? an quoniam materiae adhuc confusio exponitur, quod etiam yjxoc graece dicitur, ideo dictum est: tenebrae erant super abyssum, quia lux non erat? quae si esset, utique supra esset, quia esset eminentior et ea, quae sibi subiecta erant, inluminaret. et reuera qui diligenter considerat quid sint tenebrae, nihil aliud inuenit quam lucis absentiam.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042/stoa0040.stoa042.opp-lat1.xml.
