# De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber 4.17-32

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, 4.17 to 4.32. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/4.17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/4.17

ita igitur dictum est: tenebrae erant super abyssum, ac si dictum esset: non erat lux super abyssum. quapropter haec materies, quae consequenti operatione dei in rerum formas ordinata distinguitur, appellata est terra inuisibilis et inconposita et profunditas carens luce: quae appellata est superius nomine caeli et terrae ueluti semen, ut iam dictum est, caeli et terrae, si tamen non caelum et terram dicendo uniuersitatem prius proponere uoluit, ut postea insinuata materie mundi partes exequeretur. Et' spiritus dei* superferebatur super aquam. nuscfliam'»dixerat: fecit deus aquam; nec tamen ullo modo credendum est aquam deum non fecisse et eam iam fuisse, antequam ille aliquid constituisset. etenim ille est, ex quo omnia, per quem omnia, in quo omnia, sicut apostolus dicit. ergo et aquam deus fecit et aliter credere magnus error est. cur igitur non dictum est, quod aquam deus fecerit? an rursus eandem materiam, quam uel caeli et terrae uel terrae inuisibilis et inconpositae atque abyssi nomine nuncupauerat, etiam aquam uoluit appellare? cur enim non et aqua appellaretur, si terra potuit, cum adhuc neque aqua distincta atque formata neque terra esset neque aliquid aliud? sed primo fortasse caelum et terra appellata est, secundo terra inconposita et abyssus carens luce, tertio aqua non incongrue: ut primo nomine ipsius uniuersitatis, propter quam facta = est materies de omnino nihilo, id est caeli et terrae materies uocaretur; secundo terrae inconpositae atque abyssi nomine insinuaretur informitas, quia inter omnia elementa terra est informior et minus praelucens quam cetera; tertio aquae nomine significaretur materies subiecta operi artificis; aqua enim mobilior est quam terra. et ideo propter operandi facilitatem et motum faciliorem subiecta materies artifici aqua magis uocanda erat quam terra. Et aer quidem mobilior est quam aqua;

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042/stoa0040.stoa042.opp-lat1.xml.
