# De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber 4.60-64

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, 4.60 to 4.64. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/4.60
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/4.60

quid enim non est dei ex his quae condidit, cum etiam de ipsa terra dictum sit: domini est terra et plenitudo eius, et illud uniuersali complexione quod scriptum est: quoniam tua sunt omnia, domine, qui animas amas? sed tum potest iste spiritus sic intellegi, si quod dictum est: in principio fecit deus caelum et terram, tantum de uisibili creatura dictum sentiamus, ut super materiam rerum uisibilium in exordio fabricationis eorum superferretur inuisibilis spiritus, qui tamen etiam ipse creatura esset, id est non deus, sed a deo facta atque instituta natura. si autem uniuersae creaturae, id est et intellectualis et animalis et corporalis, materia creditur illo aquae uocabulo enuntiata, nullo modo potest hoc loco spiritus dei nisi ille incommutabilis et sanctus intellegi, qui ferebatur super materiam omnium rerum, quas fecit et condidit deus. Tertia opinio de hoc spiritu oriri potest, ut credatur spiritus nomine aeris elementum enuntiatum, ut ita quattuor elementa insinuata sint, quibus mundus iste uisibilis surgit: caelum scilicet et terra et aqua et aer, non quia iam erant distincta et ornata, sed quia in illius materiae quamuis informi confusione tamen exortura praesignabantur: quae informis confusio tenebrarum et abyssi nomine commendata est. sed quaelibet istarum sententiarum uera sit, omnium rerum, quae ortae sunt, quae uidentur et quae non uidentur, non quantum ad uitia, quae contra naturam sunt, sed quantum ad ipsas naturas adtinet, deum esse auctorem et conditorem credendum est nullamque omnino esse creaturam, quae non ab ipso initium perfectionemque habeat generis et substantiae suae.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042/stoa0040.stoa042.opp-lat1.xml.
