# De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber 5.1-15

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, 5.1 to 5.15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/5.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/5.1

Et dixit deus: fiat lux. et facta est lux. deum dixisse: fiat lux, non uoce de pulmonibus edita nec l\\p.gua et dentibus debemus accipere. carnalium sunt istae cogita- , tiones; secundum carnem autem sapere mors est. sed ineffabiliter dictum est: fiat lux. utrum autem hoc quod dictum est filio unigenito dictum est an id ipsum quod dictum est filius unigenitus est quod dictum uerbum dei dicitur, per quod facta sunt omnia, quaeri potest, dum tamen illa absit inpietas, ut uerbum dei unigenitum filium quasi uocem prolatam sicut a nobis fit esse credamus. uerbum autem dei, per quod facta sunt omnia, nec coepit esse nec desinet; sed sine inchoatione natum patri coaeternum est. quare hoc, quod dictum est: fiat lux, si et coepit et destitit dici, magis filio dictum est hoc uerbum quam ipsum est filius. et tamen etiam hoc ineffabiliter, ne carnalis imago subrepat in animam et intellectum pium spiritalem conturbet, quia et incipere aliquid et desinere in natura dei, si proprie accipiatur, temeraria et praeceps opinio est, carnalibus tamen et paruulis non tamquam in ea mansuris sed tamquam inde resurrecturis humanissime concedenda. quidquid enim incipere et desinere deus dicitur, nullo modo in ipsius natura sed in eius creatura, quae illi miris modis obtemperat, intellegendum est. Et dixit deus: fiat lux. utrum ea lux, quae his carnalibus oculis patet, an aliqua occulta, quam nobis per hoc corpus uidere non datum est? et si occulta, utrum corporea, quae per locorum spatia tenditur fortasse in sublimibus partibus mundi, an incorporea, qualis in anima est ad quam uitandi et adpetendi refertur examen a sensibus corporis, qua non carent etiam animae bestiarum, an ea superior quae ratiocinando adparet, ex qua incipit omne quod creatum est?

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042/stoa0040.stoa042.opp-lat1.xml.
