# De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber 5.44-54

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, 5.44 to 5.54. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/5.44
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/5.44

sed de his alia quaestio est. insensibilitas ergo tenebrae sunt huius lucis, qua quidque sentitur, cum ipsam uim sentiendi non habet uita quaelibet. conuenienter autem hanc lucem dici concedit quisquis concedit recte dici lucem, qua res quaeque manifesta est. cum autem dicimus: manifestum est hoc canorum esse, manifestum est hoc dulce esse, manifestum est hoc frigidum esse et quod forte huius generis per corporales sensus adtingimus, haec lux, qua ista manifesta sunt, utique intus in anima est, quamuis per corpus inferantur quae ita sentiuntur. tertium lucis genus in creaturis intellegi potest, -quo ratiocinamur. huic contrariae tenebrae sunt inrationabilitas, sicut sunt animae bestiarum. Siue ergo lucem aetheream siue sensualem, cuius animalia participant, siue rationalem, quam et angeli et homines habent, a deo factam primitus in rerum natura haec sententia uult intellegi, diuisisse deum inter lucem et tenebras eo ipso, quo lux facta est, oportet accipi, quod aliud est lux, aliud illae priuationes lucis, quas in contrariis tenebris ordinauit deus. non enim deum fecisse tenebras dictum est, quoniam species ipsas deus fecit, non priuationes, quae ad nihilum pertinent, unde ab artifice deo facta sunt omnia: quas ab eo tamen ordinatas intellegimus, cum dicitur: et diuisit deus inter lucem et tenebras, ne uel ipsae priuationes non haberent ordinem suum deo cuncta regente atque administrante, sicut in cantando interpositiones silentiorum certis moderatisque interuallis, quamuis uocum priuationes sint, bene tamen ordinantur ab his, qui cantare sciunt et suauitati uniuersae cantilenae aliquid conferunt, et umbrae in picturis eminentiora quaeque distingunt ac non specie sed ordine placent. nam et uitiorum nostrorum non est auctor deus; sed tamen ordinator est, cum eo loco peccatores constituit et ea perpeti cogit quae merentur. ad hoc ualet quod oues ponuntur ad dexteram, haedi autem ad sinistram.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042/stoa0040.stoa042.opp-lat1.xml.
