# De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber 5.55-65

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, 5.55 to 5.65. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/5.55
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/augustine/de-genesi-ad-litteram-imperfectus-liber/5.55

quaedam ergo et facit deus et ordinat; quaedam uero tantum ordinat. iustos et facit et ordinat; peccatores autem, in quantum peccatores sunt, non facit sed ordinat tantum, quippe cum illos ad dexteram, illos ad sinistram constituit et quod in ignem aeternum iubet ire, ad meritorum ordinem ualet. ita species naturasque ipsas et facit et ordinat; priuationes autem specierum defectusque naturarum non facit sed ordinat tantum. dixit itaque: fiat lux. et facta est lux, non dixit: fiant tenebrae. et factae sunt tenebrae. horum ergo unum fecit, alterum non fecit, utrumque tamen ordinauit, cum diuisit deus inter lucem et tenebras. ita et ipso faciente pulchra sunt singula et ipso ordinante pulchra sunt omnia.

---

Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber, ed. Joseph Zycha. Text: Open Greek and Latin, CSEL (University of Leipzig), CC BY-SA 4.0. Changes: notes and apparatus removed, line-end hyphens joined and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/OpenGreekAndLatin/csel-dev/blob/master/data/stoa0040/stoa042/stoa0040.stoa042.opp-lat1.xml.
