Latin
6.1 to 6.13
Augustine, De Genesi Ad Litteram Imperfectus Liber 6.1-13
Unproofread scanNot analysed yet
Et uocauit deus lucem diem et tenebras uocauit noctem. cum et lux nomen sit alicuius rei et dies rursum et tenebrae et nox utrumque sit nomen, utrum ita dici oportuit nomina rebus inposita esse, ut illa res, cui nomen inpositum est, utique alio quoque nomine —non enim aliter poterat enuntiaretur, et ita dictum est: uocauit deus lucem diem, ut indifferenter dici etiam conuerse posset: uocauit deus diem lucem et uocauit noctem tenebras? quid ei respondebimus, si quis a nobis ita quaerat: luci nomen inpositum est dies an diei nomen inpositum est lux? quia haec duo utique, in quantum ad res significandas articulata uoce enuntiantur, nomina sunt. hoc modo etiam de aliis duobus quaeri potest: tenebris nomen inpositum est nox an nocti inpositum est nomen tenebrae? et quidem, ut scriptura praescribit, manifestum est lucis nomen dictum esse diem et tenebrarum nomen dictum esse noctem. quia cum diceret: deus fecit lucem et diuisit inter lucem et tenebras, nondum de uocabulis agebatur, postea sunt adhibita uocabula dies et nox, cum et illa sine dubio uocabula sint, lux et tenebrae, res aliquas significantia sicut dies et nox. ergo ita hoc accipiendum est, quia enuntiari aliter non posset res, quae nomen accepit, nisi aliquo nomine? an potius ista uocatio accipienda est ipsa distinctio? non enim omnis lux dies aut omnes tenebrae nox; sed lux et tenebrae certis inter se uicibus ordinatae atque distinctae diei et noctis nominibus appellantur. omne quippe uocabulum ad distinctionem ualet: unde etiam nomen, quod rem notet, appellatum est quasi notamen, notet autem hoc est distinguat et doctitantem ad discernendum adiuuet. fortasse ergo ipsum diuisisse inter lucem et tenebras, hoc est uocasse lucem diem et tenebras noctem, ut hoc sit ordinasse ista quod uocasse.